

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 9: Versus 11
Restituet,etc. Scilicetconvertet corpatrum ad filios, et cor filiorum ad patres.Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit:Quomodo scriptum.Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetae multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.